라틴어 문장 검색

haec autem esse penitus in media philosophia retrusa atque abdita, quae isti rhetores ne primoribus quidem labris attigissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 87:6)
omni tibi adseveratione adfirmo, quod mihi credas velim, mihi maiori offensioni esse quam delectationi possessiunculas meas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 23 6:6)
quae significat voluntatem abditam esse ac retrusam, parvi refert patere ostium.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 15:5)
unde a mansionibus ac possessiunculis suis eiecti, inminens sibi famis periculum latrocinio ac rapacitate mutua temperabant, augentes externas domesticis motibus clades, donec omnis regio totius cibi sustentaculo, excepto uenandi solacio, uacuaretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 2:12)
donatis insuper XII possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiae terrestris, ad exercendam militiam caelestem, supplicandumque pro pace gentis eius aeterna, deuotioni sedulae monachorum locus facultasque suppeteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:13)
E quibus uidelicet possessiunculis sex in prouincia Derorum, sex in Berniciorum dedit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:14)
neque aliquis de hoc monasterio siue adiacentibus ei possessiunculis hac clade ultra moriturus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:12)
egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2114)

SEARCH

MENU NAVIGATION